monumenta.ch > Ambrosius > sectio 134

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 20, 134
Itaque, Domine, calumniatores tuos et hostes relinquens, confer te ad nos; et sanctifica aures principis Gratiani, omniumque praeterea quorum in manus hic libellus venerit, vacuas mihi praesta aures; necubi auditae perfidiae sordes resideant. Emunda ergo, emunda aurem non fontanis poculis, nec fluviali haustu, nec susurro praetermeantis rivuli: sed sermonibus ad vicem aquarum operantibus, supra nitorem aquarum perspicuis, et omni purioribus nive; illis utique sermonibus, quibus dixisti: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo .