monumenta.ch > Ambrosius > sectio 133

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 20, 133
At quia tunc Seraphim descendit in figura ad prophetam : tu autem, Domine, revelato mysterio ad nos in carne venisti, non per legatum, neque per nuntium, sed ipse per te, ab occultis meis conscientiam meam mundes; ut ego quoque dudum immundus, sed iam per tuam misericordiam fide mundus, illud Davidicum canam, dicens: Psallam tibi in cithara, Deus Israel: gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti .