monumenta.ch > Ambrosius > sectio 132

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 20, 132
Verum nunc mihi propheticum illud est confitendum, quod prophetaturus de Domino praemittit Esaias dicens: O miser ego, et compuncto corde, qui cum immunda labia habeam, in medio quoque populi inhabitem immunda labia habentis; vidi Dominum Sabaoth . Ergo si Esaias miserum se dicit, qui vidit Dominum Sabaoth: quid ego de me dicam, qui cum immunda labia habeam, cogor de Dei generatione tractare? Quo igitur de iis quae metuo, locuturus erumpo; cum David de iis quae sciat ori suo custodiam petat ? O si mihi quoque unus de Seraphim candentem illum carbonem, quem de altari divino sumpsit, utriusque forcipe deferens Testamenti, immunda adurat labia!