monumenta.ch > Ambrosius > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 19, 124
Effusa sunt enim et Arii viscera, pudet dicere ubi, atque ita crepuit medius, prostratus in faciem; ea quibus Christum negaverat, foeda ora pollutus. Crepuit enim, sicut etiam de Iuda Petrus apostolus dixit , quia possedit agrum de mercede iniustitiae, et in faciem prostratus crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera eius. Non est fortuita mors, ubi in sacrilegio pari poenae parilis processit exemplum; ut idem subirent supplicium qui eumdem Dominum negaverunt; et qui eumdem Dominum prodiderunt.