monumenta.ch > Ambrosius > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 17, 117
Accipe tamen quid etiam scripserit Evangelista Ioannes in epistola sua dicens: Scimus quia Filius Dei apparuit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Patrem, et simus in vero Filio eius Iesu Christo Domino nostro. Hic est verus Deus, et vita aeterna . Verum Ioannes Filium Dei, et verum Deum dicit: ergo si verus Deus, utique non creatus, nihil fallax habens atque fucatum, nihil confusum atque dissimile.