monumenta.ch > Ambrosius > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 17, 115
Verum igitur Deum dubitare non possumus, quem verum Dei Filium et carnifices crediderunt, et daemones fatebantur: quorum nunc non testimonia requiruntur, sed tuis tamen sacrilegiis praeferuntur. Illos nominavimus, ut erubesceres divina quoque responsa adhibuimus, ut crederes.