monumenta.ch > Ambrosius > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 17, 112
Quomodo autem nisi verum Filium sciret, committeret ei voluntatis suae unitatem, et operis veritatem? Cum enim eadem faciat Filius opera, quae Pater facit, et quos vult vivificet Filius, sicut scriptum est ; nec differens potestate, et liber est voluntate: ita unitas servatur; quia et virtus Dei in divinitatis proprietate est; et libertas non in aliqua differentia, sed in unitate est voluntatis.