monumenta.ch > Ambrosius > sectio 110

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 17, 110
Si naturalem ergo maiestatem quaerimus, genitus est. Qui genitum inficiatur, proprium negat: qui proprium abnuit, communem caeteris arbitratur. Sin vero generationis ipsius proprietatem requirimus, ex Deo exivit. Nam cum in usu nostro id sit exire quod iam sit, et ex interioribus secretis prodire videatur, quod exire perhibetur: angustis licet sermonibus proprietatem divinae generationis advertimus; ut non ex loco aliquo videatur exisse, sed ut Deus ex Deo, Filius ex Patre; nec videatur coepisse ex tempore, qui ex Patre nascendo prodit, ut dixit ipse qui natus est: Ex ore Altissimi prodii .