monumenta.ch > Ambrosius > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 16, 107
Ergo quia in Filio complacet Pater , crede quia dignus Patre Filius, crede quia a Deo exivit Filius, ut ipse testatur dicens: Ex Deo processi, et veni ; et alibi: A Deo exivi . Qui ex Deo processit, et a Deo exivit, nihil aliud potest habere, nisi quod Dei est.