monumenta.ch > Ambrosius > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 16, 106
Quomodo autem creatura in Deo esse potest? Etenim Deus naturae simplicis est, non coniunctae atque compositae: cui nihil accedat, sed solum quod divinum est in natura habeat sua: complens omnia, nusquam ipse confusus: penetrans omnia, nusquam ipse penetrandus: ubique totus, eodemque tempore vel in coelo, vel in terris, vel in novissimo maris praesens: visu incomprehensibilis, fatu ininterpretabilis, sensu inaestimabilis, fide sequendus, religione venerandus; ut quidquid religiosus sentiri potest, quidquid praestantius ad decorem, quidquid sublimius ad potestatem, hoc Deo intelligas convenire.