monumenta.ch > Ambrosius > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 16, 105
Quem igitur meliorem interpretem quaerimus Scripturarum, quam illum doctorem gentium, vas electionis, electum de persecutoribus? Qui Iesum persecutus fuerat, fatetur. Legerat utique Salomonem plus quam Arius, et erat peritus in Lege; et ideo quia legerat, non creatum Christum dicit esse, sed genitum. Legerat enim: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt . Numquid dicto factus est Christus? numquid mandato creatus est Christus?