monumenta.ch > Ambrosius > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 16, 104
Prohibet itaque me Paulus creaturae servire, et Christo admonet serviendum. Non ergo creatura Christus, Paulus, inquit, servus Iesu Christi . Et bonus servus qui Dominum recognoscit, ipse creaturae servire nos prohibet: quemadmodum ergo Christo ipse serviret, si creaturam Christum putaret? Aut igitur desinant colere quem creaturam appellant, aut desinant quem colere se simulant, dicere creaturam; ne sub appellatione cultorum sacrilegia graviora committant. Detestabilior enim domesticus hostis quam extraneus: et gravius scelus ut adversus Christum abutantur Christi nomine.