monumenta.ch > Ambrosius > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 15, 98
Nec mirum si ante saecula fundatum se esse dicit, cum legeris praedestinatum ante tempora saecularia. Quam vere de incarnatione id videatur expressum, declarant sequentia: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem, et interfecit suas hostias: miscuit in cratera vinum suum, et paravit suam mensam; et misit suos servos, convocans cum altissima praedicatione, dicens: Qui est insipiens declinet ad me . Nonne in Evangelio post incarnationem haec omnia videmus esse completa, quod sacri convivii celebravit mysteria, quod apostolos misit, voce magna clamavit dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat ? Ergo sequentia respondent prioribus, et totius cursum incarnationis videmus prophetiae expositione digestum.