monumenta.ch > Ambrosius > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 15, 97
Nec dubitandum quod praeteritum posuit, quod erat futurum: haec enim consuetudo est prophetiae, ut quae futura sunt, vel quasi praesentia, vel quasi facta dicantur. Denique in psalmo XXI legisti: Tauri pingues obsederunt me ; legisti etiam: Diviserunt sibi vestimenta mea : quod evangelista de tempore passionis prophetatum esse significat; Deo enim quae sunt futura, praesentia sunt: et ei cui praecognita sunt omnia, ventura pro factis sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae ventura sunt .