monumenta.ch > Ambrosius > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 14, 92
Ubique autem Deum suum quod ex persona dicat hominis, testimonia docent: Deus, Deus meus, respice me; quare me dereliquisti ? Et alibi: De ventre matris meae Deus meus es tu . Et supra quasi homo patitur: et infra homo est, qui ex matris ventre iactatur. Itaque cum dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu; significat cum qui Pater semper erat, ex eo Deum sibi esse, ex quo de ventre matris iactatus est.