monumenta.ch > Ambrosius > sectio 88

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 14, 88
Quis hunc induxit errorem, ut eum qui creavit omnia, qui fecit omnia, diceret creaturam? Numquid ipse Dominus se creavit? Si enim lectum est quod per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil : numquid ipse se fecit? Si lectum est, quod negari non potest, quia Deus in sapientia fecit omnia: numquid verisimile videri potest quia in se ipsa est facta sapientia ?