monumenta.ch > Ambrosius > sectio 87

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 14, 87
Non creatura Christus: Vanitati enim creatura subiecta est, sicut Apostolus dixit . Numquid ergo Christus subiectus est vanitati? Rursus iuxta eumdem Apostolum: Creatura congemiscit et comparturit usque nunc . Numquid ergo Christus congemiscit et comparturit, qui nostros a morte gemitus liberavit? Creatura, inquit, liberabitur a servitute corruptionis . Videmus igitur magnam inter creaturam et Dominum esse distantiam; quia servitus creatura est; Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini est, ibi libertas .