monumenta.ch > Ambrosius > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 14, 86
Patuit, ut arbitror, sancte Imperator, neque dissimilem Patri, neque ex tempore esse Dominum Iesum. Restat ut illud quoque sacrilegium redarguatur, et probemus creaturam non esse Dei Filium: in quo nobis praesentis oraculum lectionis aspirat; audivimus enim legi, dicente Domino: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae . Qui universam creaturam dicit, nullam excipit. Et ideo ubi sunt, qui creaturam Christum appellant? Nam si creatura esset, numquid ipse sibi mandaret Evangelium praedicari? Non igitur creatura est, sed creator, qui docendae creaturae discipulis suis mandat officium.