monumenta.ch > Ambrosius > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 13, 85
Nunc videamus quo distant a gentilibus Ariani. Illi deos appellant dispares sexu, dissimiles potestate: isti Trinitatem asserunt differentis divinitatis, et dissimilis potestatis. Illi deorum suorum principium asseverant temporale; et isti Christum coepisse ex tempore mentiuntur. Nonne ex philosophia omnem impietatis suae traxerunt colorem? Illi tamen quod venerantur, amplificant: isti Dei Filium creaturam asserunt esse, qui Deus est.