monumenta.ch > Ambrosius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 13, 82
Quid igitur sibi voluit illa visio, non aequalitatem Christi servorumque significans, sed mysterium signans, nisi ut appareret nobis quod Lex et Prophetae cum Evangelio congruentes, sempiternum Dei Filium, quem annuntiaverant, revelarent? Ergo et nos cum audimus ex utero Filium, ex corde Verbum, credamus quia non plasmatus manibus, sed ex Patre natus: non artificis opus, sed progenies est parentis.