monumenta.ch > Ambrosius > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 13, 79
Dicet aliquis: Quomodo generatus est Filius? Quasi sempiternus, quasi Verbum, quasi splendor lucis aeternae, quia simul splendor operatur, ut nascitur. Apostoli istud exemplum est, non est meum. Noli ergo credere quod fuerit vel momentum aliquod quo fuerit sine sapientia Deus, aut sine splendore lux . Noli, Ariane, ex nostris aestimare divina: sed divina crede, ubi humana non invenis.