monumenta.ch > Ambrosius > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 16, 117
Ergo cum dicit, Ego et Pater, Sabellianum repellit; quia alium se, alium Patrem dixit: repellit Photinianum, quia se cum Deo Patre iunxit. Illos superioribus repellit, quia dixit, Ego et Pater: inferioribus Arianos, quia dicit: Unum sumus; tamen et in superioribus et in inferioribus haereticam iugulat saevitatem Sabellianorum; quia unum dixit sumus, non unus sumus: Arianorum; quia ego et Pater, non Pater et ego dixit. Quod utique non contumaciae, sed pietatis et praescientiae fuit; ne nos errorem in ordine putaremus. Nescit enim unitas ordinem, gradum nescit aequalitas: nec cadit in Dei Filium, ut per contumaciam pietatem laederet magister ipse pietatis.