monumenta.ch > Ambrosius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 16, 116
Dedit Pater per generationem, non per adoptionem: dedit quasi id quod esset in ipso divinae iure naturae, non quasi liberalitatis gratia, quod deesset. Et ideo quia sic acquisit Filius populos ut Pater, sic vivificat Filius ut Pater, aequalitatem suam ad Patrem unitate potestatis expressit dicens: Ego et Pater unum sumus. Cum enim dicit: Ego et Pater, revelatur aequalitas: cum dicit: Unum sumus, unitas declaratur. Aequalitas confusionem excludit, unitas separationem: aequalitas Patrem Filiumque distinguit, unitas Patrem Filiumque non separat.