monumenta.ch > Ambrosius > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 16, 115
Ex ipso autem quod et dedisse Filio Pater, et accepisse a Filio Spiritus dicitur; quia scriptum est : Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (quod de munere magis dispensationis videtur, quam de potestatis divinae iure dixisse, quia quos Filius redemit, Spiritus quoque sanctificaturus accepit); ex istis ipsis, inquam, verbis, de quibus calumniam instruunt, unitas divinitatis advertitur, non indigentia largitatis.