monumenta.ch > Ambrosius > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 16, 114
Itaque si diligenter advertamus, etiam hic divinae potestatis comprehendimus unitatem. Pater, inquit, quod dedit mihi maius omnibus est: et nemo potest rapere ea de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Ib. 30). Nam si recte supra ostendimus manum Dei esse Spiritum sanctum, eadem utique manus Patris est, quae Filii est manus; quoniam idem Spiritus Patris, qui Spiritus Filii est. Ideo sicut non rapitur Patri, ita non rapitur Filio, ita non rapitur et Spiritui, quicumque de nobis in hoc nomine Trinitatis vitam accepit aeternam.