monumenta.ch > Ambrosius > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 16, 113
Aut si nolunt omnia habere quae Dei sunt, et posse omnia Spiritum sanctum, dicant quid non habeat, quidve non possit. Nam sicut omnia habet Filius, nec invidet Pater quominus omnia naturaliter det Filio, qui dedit quod maius est omnibus, quemadmodum Scriptura testatur dicens: Pater quod dedit mihi, maius est omnibus ; ita etiam Spiritus Christi habet, quod maius est omnibus, quia iustitia nescit invidiam.