monumenta.ch > Ambrosius > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 16, 112
Quomodo igitur non omnia habet quae Dei sunt, qui cum Patre et Filio a sacerdotibus in baptismate nominatur et in oblationibus invocatur cum Patre et Filio a Seraphim in coelestibus praedicatur cum Patre et Filio habitat in sanctis, infunditur iustis, inspiratur prophetis. Unde et in Scriptura divina θεόπνευστος omnis ex hoc dicitur, quod Deus inspiret quae locutus est Spiritus .