monumenta.ch > Ambrosius > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 16, 111
Nos quoque nihil pretiosius invenimus quo Deum praedicare possimus, nisi ut sanctum appellemus. Quodlibet aliud inferius Deo, inferius est Domino. Ergo hinc quoque considerate utrum aliquid sancto Spiritui derogandum sit, cuius nomen Dei laus est. Sic enim laudatur Pater, sic laudatur et Filius, quemadmodum et Spiritus nominatur et laudatur. Seraphim laudat, omnis beatorum chorus laudat, ut sanctum Deum dicat, sanctum Filium, sanctum Spiritum.