monumenta.ch > Ambrosius > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 15, 106
In psalmis quoque habes: Dixit Dominus Domino meo . Nec ideo Patrem suum Dominum denegavit, quia Filium Dominum suum esse memoravit: sed ideo Filium Dominum suum dixit, ne crederes Filium prophetae fuisse, sed Dominum: quod in Evangelio ipse Dominus manifestavit dicens: Si enim David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo Filius eius est ? In spiritu dicit David Dominum, non Spiritus dicit. Aut si hinc calumniantur, quia Dominum Spiritus dixit, necesse est pari sacrilegio Filium Dei etiam Spritus sancti Filium videantur asserere.