monumenta.ch > Ambrosius > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 15, 104
Sed fortassis iterum dicas: Si Dominum Spiritum dixero, tres Dominos declarabo. Numquid cum Dominum Filium dicis, aut Filium negas, aut duos Dominos confiteris? Absit; ipse enim Filius dixit: Nolite duobus dominis servire . Sed non utique aut se aut Patrem Dominum denegavit; nam et Patrem Dominum dixit, sicut habes: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae . Et se memoravit Dominum, sicut in Evangelio legimus: Vocatis me Dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim . Sed non duos Dominos dixit; immo ostendit se non duos Dominos dixisse, cum praemonet: Nolite duobus dominis servire. Non sunt enim duo domini, ubi dominatus unus est; quia Pater in Filio, et Filius in Patre; et ideo Dominus unus.