monumenta.ch > Ambrosius > sectio 102

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 14, 102
Non solum itaque Spiritum dominum dixit, sed etiam addidit: Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Nos itaque omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, ad eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu , hoc est, qui ad Dominum sumus ante conversi, ut spiritali intellectu quasi in quodam speculo Scripturarum Domini gloriam videremus, nunc ab hac gloria quae nos convertit ad Dominum, in illam coelestem gloriam reformamur. Ergo cum Dominus sit ad quem convertimur, Dominus autem Spiritus sit a quo reformamur, qui conversi ad Dominum sumus, Dominus utique Spiritus sanctus est designatus; ipse enim conversos suscipit, qui reformat. Nam quomodo quos non susceperat, reformaret?