monumenta.ch > Ambrosius > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 14, 101
Quod si evidentem conceptionem verborum exigitis, quibus Dominum Spiritum Scriptura memoraverit, nec id latere vos potuit; quia scriptum est: Dominus autem Spiritus est . Quod utique dictum de Spiritu sancto totius series lectionis ostendit. Et ideo Apostolica consideremus eloquia: Quoties legitur Moyses, inquit, velamen positum est super cor eorum: cum vero conversi fuerint ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas .