monumenta.ch > Ambrosius > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 14, 95
Quis est igitur Dominus, qui multiplicet nos, et abundare faciat coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Iesu? Patrem dixit, et Filium dixit: quem ergo cum Patre et Filio praeter Spiritum iunxit? Quis est Dominus qui corda nostra in sanctificatione confirmet? Sanctificatio enim gratia spiritalis est, sicut et infra dixit: In sanctificatione Spiritus, et fide veritatis .