monumenta.ch > Ambrosius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 14, 94
Unus ergo Deus, salva maiestate Trinitatis aeternae, sicut proposito declaratur exemplo. Nec eo tamen solo loco Trinitatem videmus nomine divinitatis expressam, sed cum plerisque locis, sicut et supra diximus, tum maxime in his epistolis quas ad Thessalonicenses Apostolus scripsit, divinitatem atque dominatum Patris et Filii et Spiritus sancti evidentissime declaravit. Sic enim habes: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate invicem et in omnes, sicut et nos in vobis, ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctificatione coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Iesu .