monumenta.ch > Ambrosius > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 12, 91
In templo autem non quasi sacerdos, nec quasi minister, sed quasi Deus inhabitat; quoniam ipse Dominus dixit Iesus: Inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus . Et David dicit: Dominus in templo sancto suo . Ergo Spiritus habitat in templo sancto suo, sicut habitat Pater, habitat et Filius, qui ait: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus . Advertimus igitur quod Pater et Filius et Spiritus sanctus in uno eodemque per naturae eiusdem maneant unitatem. Ergo divinae est potestatis, qui habitat in templo; sicut enim Patris et Filii, ita et Spiritus sancti sumus templum: non multa templa, sed unum templum; quia unius templum est potestatis. Manet autem in nobis Pater per Spiritum, quem dedit nobis. Quomodo igitur potest simul dispar manere natura? Utique non potest. Manet autem cum Patre et Filio Spiritus sanctus. Unde et Apostolus cum gratia Iesu Christi et charitate Dei communicationem sancti Spiritus copulavit dicens: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis .