monumenta.ch > Ambrosius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 12, 89
Eadem igitur verba repetamus: Deus est qui illuxit ad illuminationem claritatis Dei in facie Iesu Christi. Habes Christum evidenter expressum. Cuius ergo claritas illuminare dicitur, nisi Spiritus? Ipsum ergo Deum expressit, quia claritatem Dei dixit: si Patris, superest ut qui dixit de tenebris lumen splendescere, et illuxit in cordibus nostris, Spiritus sanctus intelligatur; alium enim non possumus cum Patre Filioque venerari. Si igitur Spiritum intelligis, et hunc Apostolus Deum dixit; necesse est igitur deitatem Spiritus etiam vos fateamini, qui negatis.