monumenta.ch > Ambrosius > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 85
Accipe etiam quia cum ipso Pater, et ipse cum Patre erat; cum omnia conderentur. Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram; cum faceret fontes aquarum . Et in veteri Testamento dicendo Pater, Faciamus , ostendit Filium secum adorandum, quasi omnium conditorem. Sicut ergo in Filio creata dicuntur, quorum Filius creator accipitur; ita etiam cum in veritate adorari Deus dicitur, verbi ipsius proprietate in eumdem modum frequenter expressa debet intelligi, quod et Filius adoretur. Similiter itaque adoratur et Spiritus; quia Deus adoratur in Spiritu. Ergo Pater et cum Filio adoratur, et cum Spiritu, quia Trinitas adoratur.