monumenta.ch > Ambrosius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 82
Quid est ergo adoratur in Christo Pater, nisi quia est in Christo Pater, et loquitur in Christo Pater, et manet in Christo Pater? Non utique quasi corpus in corpore; non enim Deus corpus: nec quasi confusus in confuso; sed quasi verus in vero, Deus in Deo, lumen in lumine, quasi Pater sempiternus in Filio coaeterno. Non ergo insertio corporis intelligitur, sed unitas potestatis. Ergo per unitatem potestatis coadoratur in Patre Christus, cum Deus Pater adoratur in Christo. Similiter itaque per unitatem potestatis eiusdem coadoratur in Deo Spiritus, dum Deus adoratur in Spiritu.