monumenta.ch > Ambrosius > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 81
Nihil ergo officit, quod Deus adoratur in Spiritu; quia et Spiritus adoratur. Quamquam si ipsa verba consideremus, quid aliud in Patre et Filio et Spiritu sancto, nisi eiusdem potestatis unitatem intelligere debemus? Quid est enim: In Spiritu et veritate adorare oportet ? si tamen hoc non ad gratiam spiritalem referas, nec ad veram conscientiae fidem: sed, ut diximus, personaliter (si tamen dignum hoc verbum est maiestatis expressione divinae) de Christo accipias et de Spiritu.