monumenta.ch > Ambrosius > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 78
Sed ne forte propositum aliquis praeterfugere videatur exemplum, qua ratione ad incarnationis Dominicae sacramentum spectare videatur, quod ait Propheta: Adorate scabellum pedum eius , consideremus; non enim ex usu hominum aestimare debemus scabellum. Nam neque corporalis Deus, aut non immensus; ut tamquam fulcrum pedibus eius scabellum subiectum putemus. Neque adorandum quidquam praeter Deum legimus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies . Quomodo ergo adversus Legem Propheta praeciperet, sub Lege nutritus, et eruditus in Lege. Non mediocris igitur quaestio, et ideo diligentius consideremus quid sit scabellum. Legimus enim alibi: Coelum mihi thronus, terra autem scabellum pedum meorum . Sed nec terra adoranda est nobis, quia creatura est Dei.