monumenta.ch > Ambrosius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 73
Colligamus hic ergo et concludamus Arianorum impias quaestiones. Si enim ideo negant adorandum Spiritum, quia Deus adoratur in Spiritu; negent ergo adorandam veritatem, quia Deus adoratur in veritate. Nam licet plurimae veritates sint, quia scriptum est: Diminutae sunt veritates a filiis hominum ; donatae tamen sunt a veritate divina, quae est Christus qui ait: Ego sum via, veritas et vita . Ergo si hoc loco veritatem ex usu intelligunt, intelligant etiam gratiam spiritalem, et nihil est offensionis: aut si veritatem Christum accipiunt, adorandum negent.