monumenta.ch > Hieronymus > csg48.105 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 203, 1
Hodie duos christiani nominis fundatores exsultantis Ecclesiae festa concelebrant. Hi enim duo electi sunt ad duorum populorum salutem; Petrus ad Iudaeorum, Paulus ad Gentium: Petrus, ut in Iudaea veterem ac desertum repararet agrum, atque eum sub umbra Legis infructuosum et a calore veri solis absconditum, fidei salubritate et gratiae fecundaret; Paulus vero ad Gentes mittitur, ut terram novam, quae nullam antea dederat frugem, nullum fuerat experta cultorem, aratro dominicae crucis proscinderet, et in rudi campo Christi novellam infatigabilis operarius excitaret. Petrus itaque vineam ubi iam fuerat reparat; Paulus plantat ubi non erat. Petrus in Iudaeis arborem ab antiqui germinis nobilitate degenerem in radice sua excolit; Paulus vero in alieno fomite peregrinos Gentium ramos inserit. Petrus in Iudaeis de vite spinas resecat; Paulus in Gentibus uvam de rubeto vindemiat. Petrus domum reaedificat in ruinosis; Paulus novis erigit fundamentis. Petrus in Iudaeis male fecunda excolit; Paulus in Gentibus nondum culta fecundat. A Petro in Iudaeis olea reparatur; a Paulo in Gentibus oleaster inseritur. Petrus in Iudaeis mollit duritiam; Paulus in Gentibus illuminat ignorantiam. Petrus tenebras vitiatis pellit ex oculis; Paulus reddidit oculos a nativitate caecatis. Vario ac diverso genere innumeri populi ad unius regis militiam congregantur; ac sic duo potentissimi duces Petrus antiquum de veteribus reducit, Paulus novum de tironibus Christi conducit exercitum.