monumenta.ch > Ambrosius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 116
Sed quid de Filio laboro, cum etiam Spiritum omnipotentem Scriptura testetur? Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum . Et de Sapientia scriptum est quia habeat in se omnipotentem Spiritum; dicit enim Salomon: Quia omnium artifex docuit me Sapientia . Est enim in ea Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus, manifestus, inviolabilis, bonum amans, acutus, providens, possibilis, munificus, benignus, stabilis, integer, sine sollicitudine, qui omnia potest, omnia spectans, et per omnia penetrans spirituum intelligibilium.