monumenta.ch > Ambrosius > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 115
Tamen quod ibi propter congestionem testimoniorum pene praeterii, dicant de quo putent dictum, quod Amos prophetavit; sic enim scriptum est: Dominus qui attigit terram, et movet eam, et lugebunt omnes commorantes in ea. Et ascendet sicut flumen Aegypti, quia aedificat super coelum ascensionem suam, et repromissionem suam super terram confirmat: qui advocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae, Dominus omnipotens nomen est ei. Nonne haec omnia in Filium intelligunt convenire, qui terram descendens tetigit, in passione commovit, de terris ascendit in coelum, et super terram descendit e coelo, sicut ipse promiserat?