monumenta.ch > Ambrosius > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 114
Qui quidem locus haud difficilior est ad refellenda studia perfidorum. Quomodo enim negant omnipotentem Christum, quod scriptum est, qui volunt usurpare, quod non docent scriptum? Omnipotentem etenim Christum supra docuimus , et in Ioannis evangelistae Apocalypsi, et in Zachariae prophetia, et in Evangelio significatum. Quae si quis recensenda putat, superiora revolvat et repetat.