monumenta.ch > Ambrosius > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 113
Dictum est igitur, etiamsi usurpent quod non legunt, ut ingenitum dicant; eo verbo tamen nihil impediri quominus unius naturae atque substantiae Christum cum Patre esse credamus. Quod si unius naturae, utique unius potentiae.