monumenta.ch > Ambrosius > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 112
Sanctus ergo Pater, et perfectus Pater, sanctus etiam et perfectus Filius, quasi imago Dei. imago autem Dei, quia omnia quae sunt Dei, videntur in Filio, id est, sempiterna divinitas, omnipotentia atque maiestas. Talis ergo qualis est Deus, sua videtur in imagine. Unde oportet ut imaginem eius talem credas, qualis est Deus. Nam si imagini detrahas, et utique ei, cuius imago est, videbitur esse detractum: si minorem imaginem credas, minor Deus apparebit in imagine. Qualem enim aestimaveris imaginem, talis tibi videbitur is, cuius invisibilis est imago. Dixit imago: Qui me videt, videt et Patrem . Et qualem aestimaveris eum, cuius imaginem esse Filium credis; talis tibi necessario Filius aestimandus est. Unde quia increatus Pater, increatus et Filius; quia non minor Pater, non minor Filius; quia omnipotens Pater, omnipotens Filius.