monumenta.ch > Hieronymus > csg51.50 > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 111
Alia enim secundum imitationem similitudo, alia secundum naturam: quod propositorum exemplorum etiam verba indicant; dicit enim Scriptura: Estote sancti; ut id fiant per imitationem. Hominibus ergo dicitur: Estote, quia non sunt: de se autem dicit Deus, quia sanctus sum; non utique proficiente processu, sed manente natura. Deinde ait Sapientia: Estote perfecti; ut incipiant habere, quod non habent. De Patre autem dicit: Sicut Pater vester, qui in coelis est, perfectus est. Est ergo perfectus Pater, qui semper est. Ideo eius vel in ncr2utf8 οὐσία Graece, quod sit semper; vel Latine, quod in suo maneat, nec ope subsistat aliena, appellatur substantia.