monumenta.ch > Ambrosius > sectio 110

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 110
Sed qui similem secundum unitatem naturae negant, similem caeteris arbitrantur. Solent enim dicere: Cur putatis quia multum dedit Scriptura Filio, quia imaginem dixit; cum ipse Deus dixerit hominibus: Estote sancti, quoniam et ego sanctus sum ? Et Filius dixerit: Estote perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus est ? Nec intelligunt eo ipso astrui: quia non secundum partem, sed secundum plenitudinem divinitatis et perfectionem similis sit Filius Patri. Denique si multi similes, cur solus Filius imago invisibilis Dei dicitur, et character substantiae eius; nisi quia in eo naturae eiusdem unitas, et eius maiestatis expressio est?