monumenta.ch > Ambrosius > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 10, 109
Secundum gloriam, inquiunt, et operationem similis est, et propterea imago Dei dicitur Filius. Ergo si per aliqua, non per omnia similis, pro parte similis, pro parte dissimilis. Huic autem propositioni consequens est, ut si ex parte similis, non in toto est, pro parte sit Dei imago composita: ac per hoc sequitur, ut et ipse compositus videatur, cuius sit imago composita. Composita autem si ex parte similitudinem servet, imago eius ex parte similis esse non possit.